| [Teksten] |
|
Ymnum in die dominica Laudate pueri dominum laudate nomen domini Te deum laudamus te dominum confitemur Te æternum patrem omnis terra ueneratur Tibi omnes angeli tibi cæli et uniuersæ potestates Tibi hiruphin et zaraphin incessabili voce proclamant dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth Pleni sunt cæli et universa terra honore gloriæ tuæ Te gloriosus apostolorum chorus te profetarum laudabilis numerus Te martirum candidatus laudat exercitus te per orbem terrarum sancta confitetur æclesia Patrem immnesæ maiestatis tuæ venerandum tuum verum eet unigenitum filium Sanctum quoque paraclitum spiritum tu rex gloriæ Christe Tu patris semptiternus es filius tu ad liberandum mundum suscepisti hominem Non horruisti virginis uterum tu devicto mortis aculeo apervisti credentibus regna cælorum Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris iudex crederis esse uenturus Tu ergo quessimus nobis tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti Æternam fac cum sanctis tuis gloriam munerari saluum fac populum tuum domine et benedic hereditati Tuæ et rege eso et extolle illos usque in sæculum Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in æternum et in sæculum sæculi Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te Te patrem adoramus æternum, (Bron: Warren, F.E. Warren, The Antiphonary of Bangor, An Early Irish Manuscript in the Ambrosian Library at Milan; 1893; Henry Bradshaw Society, London) |
Antifonarium van Bangor, fol 10r. en 10v. |